- PULLA Vestis
- PULLA VestisRomanis, cum lugebant, in usu fuit. Unde Togae pullaememinit Cicero in Pison. Pullatorum Procerum, Iuvenalis, Sat. 3. v. 213. Tacitus, l. 3. Annal. c. 2. in sunere Germanici atratam plebem inducit Propertius, l. 4. Eleg. 7. v. 27.Denique quis nostro curvum te funere vidit?Atram quis lacrimis incaluisse togam?Etiam Artemidorus, l. 2. c. 3. homini aegrotanti, ait, alba vestimenta in somnis visa, mortem portendere: quod mortui in albis efferentur. Nigrum autem pallium salutem significare; quod non mortui, sed quilugerent mortuos, tali veste uterentur. De Mulieribus ambigitur, cum alii Scriptores eas, depositâ purpurâ et aurô, in veste lugubri fuisse dicant: Halicarnasseus, et eum sequutus Suidas vestem nigram adscribat, et magna pars Veterum. Varro apud Nonium de vita Pop. Rom. Val. Max. l. 1. c. 1. Appianus, Civil. l. 3. Atqui Herodianus, Statius et Plutarchus albam vestem a feminis in luctu usurpatam tradunt: Lucanus quoque, l. 2. de Martia, a funere Hortensii, Catonem, priorem Maritum, repetente, ait; v. 367.Obsita funereâ colatur purpura lanâ:Id est. pullâ. Quos Lipsius sic conciliat, ut dicat, nigras vestes luctus proprias fuisse, stante Rep. albas Imperatoribus. Interim et fuscae vestis, in luctu matronali, meminit Appuleius, et Dio, l. 56. tiberium, filiumque eius Drusum, in funere Augusti, φαιὰν τὸν ἀγοραῖον τρόπον πεπονημένην, pullam togam, vulgari more paratam, gestâsse tradit. Vide Octav. Ferrarium de Re Vestiar. l. 1. c. 23. Porro, quandiu in usu Togae fuerunt; ingenui non nisi albati, extra luctus tempus, incedebant: Paenularum vero, lacernarum item, imo et tunicarum Romanae plebis color ac vilissimi cuiusque, pullus, sive subniger ac fuscus erat. Unde pullata multitudo, pullatus circulus, apud Scriptores, pro plebe infima ac faece vulgi: Qui color partim lanae nativus, ut Canusinae; cui pulliginem suam adscribit Plinius partim ex albo, vestium usu, ac sordibus in pullum degenerans, Idem color tribonii fuit, seu Pallii Philosophici, ut Philostratus, l. 2. c. 9. docet, cum ait, Apollonium, visâ apud Indos byssô, laetatum fuisse, quod ἔοικε φαιῷ τρίβωνι: Basilius similiter, Τρίβωνες, inquit, περιβλήματά τινα. Τῶν μὲν Ρ῾ητὁρων ἐρυθροὶ καὶ φοινικοὶ, φαιοὶ δὲ τῶν φιλοσόφων, Tribones Pallia quaedam, Rhetorum purpurea, Philosophorum pulla seu fusca. Vide iterum Oct. Ferrarium, Part. 2. l. 4. c. 17. Nec omittendum, cum Romani lugentes Puliam induerent, dictos esse, mutare vestem, quod in Proverb. abiit, pro Lugubria sumere. Cicer. Orat. pro Sext. Suum dolorem veste mutatâ significabant Romani. Vide Sigonium, de Iudic. l. 3. c. 19. Verum, in epulo, etiam lugentesalbatiaccumbebant. Vide Hier. Bossium, de Toga Rom. c. 15. thom. Godwyn. Anthol. rom. l. 3. Sect. 2. c. 7. uti de Iudicibus Nemeorum qui pullatâ veste Ludis praesidebant, supra voce Nemea: et de Andronico, cum Imperator creatus esset, pullum pileum mitrâ rubrâ permutante, ubi de Pileo; aliquid etiam infra voce Pullati. Alia a pulla veste sordida fuit, quae et ipsa a lugentibus usurpata, vide infra Sordida vestis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.